deculpo, -are, -aui, -atum
mißbilligen, die Schuld geben: BEROALDO mai. comm Apul 4 fol.90v (1500) Verba non pauca sunt uernacula ac plebeia atque in opificum sermonibus usitata quae cum dehonesta deculpataque uideantur tamen latina sunt et in usu quoque eruditorum frequentantur. SCALIGER-JJ critica p.402 (1595) ut apud eundem Ausonium: "Quique notas spuriis versibus addiderat", quia παρεγγεγραμμένα, ἐμβολιμαῖα, νοθεύοντα, et similia deculpare, ut eorum verbo utar, solent, et nota culpae apposita damnare, neque tantum quae perperam ab auctoribus dicta, scripta, pronunciata sunt, ἀθετεῖν, ὀβελίζειν: sed et aliorum Criticorum temere scita notare ac castigare, quam κρίσιν ἐικαίους ἀθετήσεις vocabant. BVCHNER ep p.674 (1625) Quam saepe probissimae notae vocabulum, ut barbarum et non latinum deculpat Basilius Fabri? REINESIVS ep Noric p.659 (1647) Non igitur fuerit τὸ leccator, quod mediae infimaeque aetatis scriptores Latini Gvibertus Abbas S. Mariae de Novigento, Robertus de Sorbona, et Caesarius Heisterbacensis id usurpaverint, ideo habendum pro deculpato et semibarbaro, vel ob Isidori testimonium, Petronio recte adsertum. == ep Daum (1658) p.208 Corruptum esse vocabulum Nilichini ap. Jeremiam dicebam: nunc etiam τὸ Qvalichini apud Labbaeum deculpo.
![]() Lexicographica: TLL (1x, deculpatus, FRONTO ap. GELL.);
DVCANGE deculpo 0 ('culpam eluere')
|