confutator
confutator, -oris, m. – der widerlegt: PETRARCA fam 9,2,10 Te ergo ... iam solum hortor ut consulas, tu orator confutatorque, tu iudex electorque sententie, cui ego libens obsequor. PASTRENGO vir ill p.39 Valentini heretici primum sectator fuit, postmodum confutator. MARZIO incogn 14 p.89 (1477) Is enim confutator egregius adversus mathematicos de antipodibus et terrae rotunditate adducit quaedam. BVSCHIVS Reuchlin ep 247 (1514) vir patricius et opulentus, expers quidem litterarum, sed tamen acerrimus confutator tuorum adversariorum. LVTHER colloq 1320 (1532) Nos habemus maximos confutatores contra nostram apologiam, Fabrum, Eccium, Cochleum. COCHLAEVS replic fol.26v (1545) quod sacerdotium nostrum ex scripturis quoque probari ac defendi potesti, sicut factum est, cum à plerisque aliis haeresum vestrarum confutatoribus, tum à me ipiso in non paucis adversus Lutheri, impias insanias libellis. KEPLER harm p.452 (1619) ut applausore me potius utare, quam confutatore. CRVSENIVS mon III 71 (1623) suae Religionis defensor acerrimus, et mendaciorum, quae hominum pervicacia et procacitas contra nostrum Eremitanum Ordinem seminaverat, confutator indefessus.
Lexicographica: TLL (2x, HIER., GLOSS.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, confutator, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 13.11.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.