honorificatio
honorificatio, -onis, f. – Ehrung: BRVGMAN devot p.226 (1456/70) qui laudes, applausus, beatificaciones et honorificaciones offerebant et dona. PONTANO magnanim p.22 cumque idem hic ipse, qui ad magnanimitatem honeste ac laudabiliter pergit, praemunitum se natura senserit eaque institutione, quae civilibus moribus, legibus ipsique rationi maxime consentiat, tum vero dignum sese honorificatione magis magisque in dies iudicaverit. == magnanim p.58 (1499) Ad haec neque honor dignum est virtutis precium, sed ipsa quidem ... precium est sibi, quae, cum admirabilis sit ac divina suapte natura honorabilis reverendaque, trahit ad se honorificationem. ECK enchir p.420 (1525) Christus ministris suis honorificationem pollicetur. LAMBERT proph fol.57v (1526) Ex fide ergo invocare, immo ipsa fides, est Dei laudatio et honorificatio. SARCERIVS in ep dominical fol.15v ut honorificatio Dei nostra, quia infirmitates fratrum portamus, vera sit. SEGNI reliqu p.150 (1600) Aliud est enim loqui de publico, et solenni ritu in reliquiarum honorificatione: aliud de privato singulari ex devotione alicuius personae. WELSER-M op p.555 honorificatione ab Imperatore eis facta, valde laetificati sunt.
Lexicographica: TLL (3x, VET. LAT., AVG.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, honorificatio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 30.09.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.