trifrons, -tis
mit drei Stirnen: BARATELLA
Polyd 3,643/645 Ipse
Dis trifrons quatiens faciem per quamlibet alam | Flamem agit mortale umbris; ut lumine linces | Exuperet, sextas acies alit ore trifronti. FRACCVS
fast fol.1
r In hoc mense Ianuario Ianus bifrons fabulosus ... verificatur in Trinitate trifronte ...; nam Ianus bifrons in nube Pater et Spiritus sanctus erat: nato Christo, addita est tertia frons et orta est Trinitas. POSTEL
Etrur p.145 Homo quidem superior est bifrons salvo generali, qui quum Deus sit, est trifrons, divinatatis, mentis et spiritus facie constans; inferior autem est quadrifrons; supremus autem post incarnationem

quinquefrons est. BELLARMINO
disp I,2 p.956 Unde etiam Ministri Hungarici in suo opere contra Trinitatem ... collegerunt multas formas imaginum Trinitatis, ... easque vocant Cerberos, Geryones, Ianos trifrontes, monstra, et idola, quibus certè occasionem blasphemandi pictores nostri dederunt. OWEN-I
epig 5,95 (
tit) Aesculapius trifrons. Intrantis medici facies tres esse videntur | Aegrotanti: hominis, Daemonis, atque Dei. FROMONDVS
caus desp p.276 multiplex tanquam Ianus bifrons, trifrons etc. qui per diversa ora, varia et pugnantia inter se loquatur. CHAMIER
contract p.691 Nam et tricipites imagines, sive trifrontes Bellarm. negat esse sanctas; quanquam ab hominibus institutas ad significandam Trinitatem, rem sanè sacram.