idolodulia, -ae, f.
Götzenverehrung: CALVIN op 6 p.476 quod imaginum venerationem, hoc est idololatriam, ut nos quidem interpretamur, ut autem malunt hostes nostri, idoloduliam sustulerimus. BELLARMINO disp I,2 p.876 omnes veteres cultum falsorum Deorum ideò vocaverunt idololatriam, non idoloduliam, quia videbant cultum Deo proprium, secundum Ecclesiasticum loquendi modum, vocari latriam, non duliam, ut Augustinus notavit, quaest. 61. in Genes. PAREVS-Dav in Rom p.978 Hinc rursus conficitur, cum idoloatria et idolodulia indifferenter dicatur et damnetur. CLOPPENBVRG op I p.484 Quae iam nongentos circiter annos clamant, cum magno Christianismi opprobrio, in sede Romana, coeca Idolodulia, inter quam et idololatriam quid interest?
![]() ![]() Lexicographica: TLL 0, LSJ 0
|