streperus, -a, -um
lärmend, zischend, geräuschvoll: CORDVS op poet p.254 Martia sectetur discissus tympana miles, | Et streperos lituos, terribilesque tubas. MALLARIVS Erasmus ep 2424 (1531) Sed non prius calamum sistam, donec epistolae coronidem hoc disticho, quod perpetuae Erasmi memoriae olim dicat Mallarius, imposuero. Latine sic: "A streperis tutus rabulis seruetur Erasmus, | Vt longos ducat laeta senecta dies". ERASMVS ep 2466 (1531) (Antwort des Erasmus) Iam an 'streperus' pro 'obstreperus' inueniatur addubito. SCALIGER-JC carm II p. 172 Nec deesse videbis, quibus arridet ineptis, | Oris streperi murmure, ferreaque lingua, | Bardi tumidas fundere dictionis offas. CHYTRAEVS-N poem p.304 Ast ubi concussit streperum Bellona flagellum. FRISCHLIN eleg sig.Xx6r Cur tu continuis animum, mentemque fatiges | Curis, et streperi garrulitate fori? PAREVS-Dav musae p.109 Est nobis streperus tenebricosa | Hucusque in cavea labore multo | Saginatus et educatus anser. SCALIGER-JJ poem 8 p.96 Pro quibus insano reboant molimine lites, | Et clamor streperi natus ad arma fori. SCHOONHOVIVS poem p.230 invidorum | Nil streperi poterunt susurri. SCHICKARD ep 245 (1628) Maximè vero recreor ipsius Illustrissimi et Clementissimi nostri principis favore, quod ipsius Celsitudo melius de meis studiis sentit quam isti streperi
![]() Lexicographica: GEORGES 0;
DVCANGE
Mit Beitrag von W. Ludwig. |