irrationalitas
irrationalitas, -atis, f. – Irrationalität: BARBARO-H min. Themistius sig.a2r Porro animae una pars irrationalis, altera rationalis est. Rursum eius partis, quae rationalis est, una est portio irrationalitati observiens, quae intellectus potestatis vocatur; ... . Praeterea duplex totius animae vis habetur: appetendi una, altera cognoscendi. Plane id genus quod perficit appetitum, quod totum in irrationalitate et intellectu affectibus irrationalibus delegato positum ... est. COLET sacram p.52 Ex tanta ergo humilitate in creaturis voluit sibi conjugem accipere altissimus Deus, et infimam naturam rationalem, eam quoque in irrationalitatem delapsam. WOLLICK ench 5,12 Veruntamen musici irrationalitatem quandam harmonice considerantes. et eas que consona interualla in chordotono illesa non mentiuntur irrationales proponunt. BVDAEVS op I p.529A animam bipertitam, hinc enim rationem, illinc stare irrationalitatem. CANO-M loc theol p.120 Sanè Iulianus Apostata Christianis obiecit irrationalitatem et rusticitatem sapientiamque, ubi nihil esset aliud praeterquàm credere. SOCINVS-F op II p.333 (1578) ut malum est in bestiis ratione carere, sive - ut ita dicam - irrationalitas.
Lexicographica: TLL (BOETH. var. l.); HVGVTIO

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, irrationalitas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 29.07.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.