acceptabilitas, -atis, f.
Gnade: PELBARTVS pomer sanct hiem 6 (1502) Secundo per rationem, quia si miraculorum operatio et quorumcumque aliorum bonorum praeter vitae sanctitatem et munditiam a peccato quolibet esset sufficiens testimonium divinae acceptabilitatis, tunc sequeretur, quod maiora facere miracula maioris esset sanctitatis. IANSENIVS-C Gand. in concord I p.95 Porrò cùm dicit Lucas, Christum profecisse gratia, dictio 'gratia' anceps est. Potest enim accipi ... pro dono Dei, quo illi grati efficimur, et bene vivimus, et tunc eodem modo oportet intelligi Christum profecisse gratia, quomodo profecit sapientia. Aut accipitur pro acceptabilitate et favore, ut significetur eum gratiosiorem factum tum Deo, tum hominibus commendatione virtutum sese in eo proferentium.
lex.: GOCLENIVS-R syll p.285 acceptabilitas. Scholastici Theologi dicunt "Obedientia et passionis Christi acceptabilitas", pro merito et gratia. Lexicographica: TLL 0;
DVCANGE
|