porcellaneus
porcellaneus, -a, -um – aus Porzellan: SCALAMONTI vita Kyr p.64 Ubi postquam suos incolumes Kiriacus revisit, suis expeditis rebus, ... ad pontificem Eugenium se contulerat, quem ad magnam Petri basilicae aulam ... vidit et sibi primum duo hydrochoa Indica porcellanea auro elaborata speciosissima vasa dono dederat. GROTIVS-H ep 836 (1623) Porcellaneorum nihil miseram, sed vobis significaram si quando opus esset uteremini. SALMASIVS Plin exerc p.204 nihil sane vero propius quam antiqua murrina esse porcellanea nostra, quocunque modo hodie fiant. quod enim ex luto quodam albo et in fornacibus cocto apud Chinas porcellanea vasa hodierna fieri contendunt, hoc nihil prohibet quin veterum murrhina fuerint. CANTEMIRIVS Mold 2,6 Camaraszul de dulczeczi, provisor condimentorum: salgama et alios fructus zacharo conditos, ut ad mensam principis apponantur, curat, et vasa porcellanea custodit.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, porcellaneus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 04.01.10 24.03.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.