loxodromia, -ae, f.
– Loxodrome, Kursgleiche, eine spriralförmig um die Erde gehende Linie: HORTENSIVS Blaeu inst astr p.151 Curva vero et inflexa itinera sunt, cum omnes alias sequimur loxodromias per quas ab aequatore recedentes ... alterutri Polorum magis magisque appropinquamus. ROBERVAL Torricelli ep p.497 (1647) tales helices enim et longè antiquiores sunt illae quae in globis terrestribus atque in mappis mundi, loxodromias seu ventorum vias referunt. SCHOTT-G math p.387 Loxodromia est via seu linea motūs navis in mari, descripta à navi dum à loco aliquo movetur continuè versus plagam aliquam non Cardinalem. Vel, Loxodromia est linea curva, Terraquem globum multis gyris ambiens, cujus quodlibet punctum ob omnibus aliis ejus punctis jacet in una eademque plaga. Alii sic definiunt (deficiunt ed.): Loxodromia est linea quam navis secuta magnetem ... in superficie maris describit, intersecans omnes Meridianos ad angulos aequales. BECMANN hist p.14 Occurrunt etiam blique ducti circuli seu arcus in globo terresti reliquos omnes varie secantes, quos Loxodromias appellant.
Lexicographica: TLL 0
|