Caluinisequa, -ae,
m.
Calvinist: WEINRICH
aerar p.110,
calviniani.

Calvinigenae. Calvinisequae. Calva gens, cohors, chimaera. Proles Calvinia. Calvini postuma proles, nepotes. GERHARD-J
in Matth p.660 Hīc procul ambiguo Calvinisequi ad meram Dei
εὐδοκίαν s. absolutum reprobationibus decretum confugient. CLVVERVS
hist p.614 Prudens et moderatum eorum consilium Calvinisequae multitudinis impetus turbavit. CALOV
phil p.358 Viderint autem Calviniani, annè ipsi Deum iniustum faciant, qui reprobos damnet, quod non credant, mortuum pro sese Christum, quam Dei intentione pro ipsis mortuum non esse statuant Calvinisequae.