philotheorus
philotheorus, -a, -um – der philosophiert: BVDAEVS stud lit p.25 (1532) ipsi philotheori ubi iam ad arcem sapientiae conscendere coeperunt. == transit p.155 (1535) ut ad philosophiam redeamus a nobis institutam, quam ego philotheoriam facile appellauerim ... ; cum uita philotheori militia quaedam sit intestina, angustijs impeditis interdum, trepidisque consilijs obnoxia. == transit p.208 disciplina euangelica, cuius alumnus esse debet ... homo philotheorus. == transit p.228 Quocirca strenuissimo cuique philotheoriae studioso ... hoc omni animi contentione faciendum est, in orthodoxiae ut portum recta uia, a maiorum, ut dicitur, gentium Philotheoris inita atque munita, sese conferat.
lex.: (betreffend die richtige Lesart in CIC. fam. 7,16,1) POLIZIANO misc 87,5-6 (tit Quod erat in Ciceronis epistola uocabulum philotheoron, corruptum dein improbe in nomen, quod est Philocteten) Nam in eo codice sic erat: "Deinde quod in Britannia non minus philotheorum te praebuisti, plane non reprehendo". Nam philotheorus is est, qui spectationum studiosus, qualem se Trebatius in Britannia praebuerat, dum praelium fugitans, otio se asserit in armis mediis (CIC. fam. 7,16,1 φιλοθέωρον ed. recc.). CRINITVS disc 3,12 Ex his autem verbis nemo est qui non videat Philoctetem esse legendum, non Philotheorum, quando et veteres quoque codices huic sententiae astipulantur. Quod ego cum Politiano retulissem, ingenue quidem et amice professus est non fines modo se hac in re, sed ipsam quoque possessionem concedere.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, philotheorus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 17.05.09 06.01.25

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.