assentatiuncula, -ae,
f.
Schmeichelei: SCALA
ep 47 p.41 (
1474) longissime es ab omni vanitate et turpi assentatiuncula. POLIZIANO
ep 3,24,3 (
1491) Assentatiunculis autem quorundam aut item

obtrectatiunculis, et ineptis et levibus, non magis equidem aut attolor aut deprimor quam umbra ipsa mei corporis. COLLENVCCIO
apol p.4 Quod felix igitur faustumque esset, iret fortunata coniunx, nec procorum blanditiis nec muliebribus assentatiunculis adhiberet animum, sed virum in primis diligeret. ERASMVS
mor 22 p.96 In tantum necesse est, ut sibi quoque quisque blandiatur, et assentatiuncula quapiam sibi prius commendetur, quam aliis possit esse commendatus. ==
ad 1,10,18 De callidis ac versutis, quos haud facile sit objecto munusculo, aut assentatiuncula, pollicitisve fallere. CERVINVS-AL
opusc p.64 assentantiunculis enim et cavilatoribus nunquam patefaciebat aures. CARDOSVS
ep 18 p.151 ut eorum gratiam adsentatiunculis quibusdam ineptis et insulsis demereri possit. FORSETT
Ped 1,1 Servum pol probrum; sed assentatiunculas expecto. SOCIETAS IESV
ordinationes p.47 inania officia, et affectatae assentatiunculae; et id genus alia, quae haud parum dedecent. PERIZONIVS ep syll IV p.744 (
1675) vulgari potius assentatiuncula, uti nunc quidem in more est positum, tuam me aucupari gratiam.