daggesso (dag-, dagh-), -are, -aui, -atum
intensivieren: ZWINGLI
op III fol.124
v Quo verbo morem accedendi et cum domino loquendi, non actionem significant. Nam sic utuntur verbis daggessatis Ebraei: quasi diceret, Solus Moses in more habebat, ut accederet dominum. LVTHER
op 50 p.150 neque dubium est, 'Deus' Latinum a 'Theos' Graeco uenire, siue uoluerint 'th' per 'd'

Raphessare, siue Daggessare. Nam alij 'T'

Raphessant per 'th', alij per 'd'; ita est magnus symbolismus inter istas literas tenues, aspiratas et medias. IANSENIVS-C Gand.
in concord II p.765 Duae tamen istae dictiones velut una dictio pronunciatur, ita ut ultima vocalis verbi cum sequenti pronuncietur num dagessato, et dicatur Hosanna pro Hosiah anna. ARETIVS
probl p.251 Quem Graeci
ζῆλον vocant, Latini aemulationem, Hebraei verò kineah. Ac apud Hebraeos non inepta nominis est ratio. Nam in Daggessata coniugatione kinne aemulari significat, cùm in prima possidere sit. BEZA
pronunt p.77 quamobrem etiam songer, besongne, et similia penultima breui proferuntur, quoniam videlicet in illis quidem dictionibus non tam est n duplex quàm vnicum daghessatum, vt apparet ex dictionibus Latinis vnde deducuntur, dono, bona, sono, tono, ordino, resono. In istis verò gn ponitur pro altero n, quod molle vocauimus. SALMERO
comm I p.100 Postremò adverte, quasdam Alphabeti literas aliter atque modò proferantur, olim pronuntiatas fuisse: פ pe asperum, leniter per accentum dictum

raphes, ph pronuntiabant, ut docent exempla Pharaonis, Phinees, Phasga, Philisthim, Pharisaei, Phares, et Phaseh: quae modò duriùs, ut duplices proferuntur, quia dagessantur, Paro, Pinchas, Pisga, Peleschtim, et Pascha, Peruschim, Peres. HOORNBEEK
controv p.76 מחמד est à חמד dagessato, quod significat valde celebravit. CAPPEL-L
in vet test p.739 certè poterat Beth Daghessatum exprimere per B Latinum,

Raphatum verò, per V consonum. ==
in vet test p.894 non enim daghessatur seu duriter pronuntiatur Daleth nisi initio dictionis vel in medio post Scheva mutum