extemporarius, -a, -um
improvisiert: GVARINO ep 614 (1433) Stupebant omnes orantem ex tempore audientes, cum oratio nihil extemporarium saperet sed sese supra mediocre dicendi genus sermo extolleret. GVARINI-B ep p.158 (1460) ubi Patris cadaver in tumulo extemporario reconditum fuerat. PEROTTI ornam mul 3,1 nihil cogitatum vobis affero, sed omnis nostra actio extemporaria est et subita et improvisa. == ccopiae 73,2 Vnde schedia incondita et extemporaria carmina dicuntur, quae nostri siluas appellant. MARZIO Math 9,1 In ea frequentia hominum, quae circa reges esse consuevit, de temporum varietate sermo est ortus et, ut in quotidiana et extemporaria locutione fit, finis a principio multum plerunque discrepat. RHENANVS ep 1 (1507) Quod nuperrime extemporario carmine ad Rudolfingum sic παραφραστικῶς expressi: ... . MELANCHTHON op suppl IV p.10 (1514) Vale et extemporarie epistole queso ignoscas, mi amantissime frater. BVCER Rhenanus ep 146 (1520) omnia ... facinora ... ei recensuit ... , ut extemporariae responsionis haud prorsus inopem mutum plane ac elinguem ipsum reddiderit. PALLADIVS-B Coryc praef p.31 (1524) praedicasset in homine natione externo Romanum ingenium, vrbanam dexteritatem, litteraria studia, litteratorum comercia, festiuam vrbanitatem, extemporariam dicendi facultatem. BVLLINGER in Matth fol.127v eiectos potius ac extemporarios quam compositos profluentesve sermones. POSSEVINO appar I p.370 qui neque sunt libri, sed orationes, sive homiliae extemporariae.
![]() Lexicographica: TLL 0
|