polypragmon, -onis, m.
der sich mit vielem beschäftigt, sich überall einmischt: VIVES op ed. Majans II p.454 (1526) dic tu interea Polypragmon ... quid fit apud superos? MELANCHTHON ep 579 (1529) eri autem legi scriptam tuam epistolam sane vehementem ad Cancellarium de polypragmone. == op 15 p.1007 Est autem virtus tertii praecepti obedientia in vocatione. Polypragmon Seu ardelio pugnat cum tertio praecepto et cum dicto Pauli : "Propria faciatis". op 19 p.87 Iosias fuit vir strenuus, habuit propositum bonum adversus Aegyptum bellum movens, sed quia erat polypragmonicum et non necessarium, non erat bonum. MEGANDER Bullinger ep 1065 (1537) Alium item, non modo polypragmonem , sed polypum ipsum, usque huc nequaquam vobis omnibus, sed brevi notus, a quo, quia niger est, cavete. GLANDORP delitiae Germ III p.422 (1553) (tit) Polypragmon (inc.: Multa sibi quidam curanda negotia sumit ... ). BVCER praelect in Ephes p.162 (1562) ut ... non simus polypragmones, et non invadamus locum alienum. STIGEL poem I sig.L7v (1566) Ante alios meritis clarent, studioque probantur | Consilii inventor polypragmon in ordine primus | ... | Inde Cacobulus. WESTON parth II sig.B8r (1608) Carpere vicinos non Polypragmon amat. BACON serm fid 35 Similiter ambitiosi, si in ambitu et petitione sua repulsas non patiantur sed semper sint in progressu, polypragmones potius sunt quam periculosi.
![]() Lexicographica: TLL 0
|