Ioachimicus
Ioachimicus, -i, m. – Joachimstaler: MELANCHTHON ep 982 (1531) Verum sic petimus vos Ioachimicos. == ep 5110 (1552) Remitto igitur quadrantem Ioachimici. LVTHER op 41 p.390 Rustici et nobiles cives putant se beatos, cum habent Ioachimicos. == op 44 p.628 Quanti vero fuerint aestimati tunc argentei, quos numeravit fratri Beniamin, mihi non constat. Tempore Iudae proditoris utcunque colligi potest valuisse argenteum unum Ioachimicum aut aureum Rhenanum. IESSENIVS vita Brahei sig.B1r de peculio proprio vltra centena millia joachimicorum ... in Astronomica impendit. GRVTERVS-J Saeckma ep p.111 (1625) Impendi ultra centum Ioachimicos imperiales in vehas binas librorum Tubinga huc delatorum.
adj., Ioachimicus, -a, -um: LVTHER op 40,3 p.104 rustici magis amant Ioachimicos numos quam omnes conciones et Pastores. EBERT Luther ep 3055 (1536) Noctu vero tantum strepitum reddit puella daemoniaca, perinde ac si manibus ventilet magnum thesaurum, quem conetur in lecto etiam devorare ... ; arbitrantur fuisse monetam Ioachimicam. PISCATOR in Matth p.405 Qui quidem si fuerunt sicli sacri tetradrachmi ..., summa fuit thalerorum Imperialium quindecim, singulis scil. argenteis valentibus staterem, hoc est, semissem thaleri seu Ioachimici Vallensis. GOTTFRIED Avity arch p.281 saepe equus 500 aut 600 Pardauis venditur, quorum singuli faciunt Ioachimicum talerum.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE GRUPPE: pecun. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, Ioachimicus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 26.02.09 07.06.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.