naspe,
subst.
Winde: BIANCANI
loc math p.175 Secundò, videndum quid sit succula: hanc vulgò Naspa appellant, ni fallor à verbo graeco
ἀγασπάω oriunda, quod sursum extrahere significat. ... est enim instrumentum, quo saepius

architectores in extrahendis sursum ruderibus effossis vtuntur. est autem compago quaedam cylindrica non admodum longa, cui ex vna parte potissimum prominent plures collopes non mobiles, vt in iugo, verum stabiles, ac cum ipsa succula compacti, quibus manu appraehensis succula supra binos polos versatur, eique interim ductarius funis circumuoluitur, secumque sursum pondus educit.