delinitor, -oris, m.
Linderer: ERASMVS ad 3,4,82 Quum musicus quidam feliciter videretur cecinisse, quispiam ex iis qui aderant rogabat Eudamidam, quid de eo sentiret, respondit: Μέγας κηληκτὰς ἐν μικρῷ πράγματι, i.e. Magnus delinitor in re parva, quod existimaret operosam esse scientiam, sed nihil adferentem utilitatis. BEVEROVICIVS encom med p.21 Aesculapij in medendo peritiam laudat Homerus, cum eum vocat: Χάρμα μεγ᾿ ἀνθρώποισι κακῶν θελκτῶρ᾿ ὀδυνάων, | Gaudium magnum hominibus, malorum delinitorem dolorum.
Lexicographica: GEORGES
|