blaesitas, -atis,
f.
das Stottern, Lispeln: ERASMVS
ad 3,7,76 Distinguit autem illic Philosophus,
τραυλότητα,
ψελλότητα et
ἐσχνοφωνίαν.

Traulosin autem definit, quum quis litteram quampiam non potest exprimere; non quamlibet, sed certam aliquam. Hanc Theodorus vertit blesitatem.
Ψελλότητα vero, quum littera quaepiam aut syllaba supprimitur, veluti quum
πιττεύει, dicitur pro
πιστεύει, hanc Theodorus vertit balbutiem. TEXTOR-I
offic I p.167 Blaesi itidem dicuntur, qui lingua haerent, quum syllabam syllabae iungere propere non possunt. ... Porro Blaesitas non solum vitium est linguae, sed etiam eorum, qui oblaesum gressum habent, unde et Blaesi pro Valgis possunt accipi. VERMIGLI
in I Cor fol.202
v quemadmodum illi faciunt, qui balbutiem et blaesitatem assumunt, ut parvulis, cum quibus agunt, se conforment. CORNELISSEN
in ep Paul p.316 Hinc subdit Isaias: "In loquela enim labii", hebr. בלעג שפה "belaage sapha", id est, ut Lyranus, Forerius, Pagninus, "in balbutiem labii"; Arias, "in blaesitatibus labii", uti solent irridentes cum gestu linguae et labiorum ad balbutiem composito loqui.