N L W E X C E R P T A | |
circumuagus, -a, -um
CONVERSINI dial p.38 quemadmodum amnis qui arenti estu undifluus elabitur, cum circumvago defluorum cursu torrentium auctus est, et pluvia celesti aquis fecundior exit. FICINO fam 16 qui hactenus circumvagus et mendicus fuit, tandem apud te dulce hospitium repperit. BEMBO carm 18,25 sol aestiuos circumuagus orbes | Axe terens medio currum librabat Olympo. FLAMINIO-MA carm 7,14,18 Non alma quidquam terra continet, neque | Pontus eam circumuagus. GRVDIVS exomol 29 Nempe operis pars illa tui, cui cuncta parasti | Cetera quae Sol cumque videt circumvagus orbi. Lexicographica: TLL*
|