prouocamentum, -i, n.
Anreiz, Aufforderung: LVTHER op I fol.xviiv (1517) Hi enim ... totum decus festi statuunt in ornatu vestium, et victus splendore, et ocio laboris. Quae tria si sola sunt, ... non nisi provocamenta sunt libidinis et viciorum. == op V fol.582v (1520) perpetuae admonitiones et provocamenta ad Deum laudandum, colendum, et benedicendum. == op VII fol.474r (1545) Postremo habituri essent et pascui sui pabula, provocamenta gulae, quibus se inter balneandum recrearent. VERMIGLI def c Smyth p.335 Quare si quis petitus libidinis provocamento, Deum precaretur auferri id sibi, forsitan non exorabit, quod commodo sit futura illi tentatio ea. COMENIVS method p.313 Adeoque ipsa etiam parerga relaxandis animis concessa nihil sint nisi virtutum corporis et animi provocamenta.
Lexicographica: GEORGES 0
|