inappetibilis, -e
unerstrebbar: BRVNO phys p.311 Verum materia non est per se turpe neque pulchrum, sed per accidens, id est ratione privationis, quae turpitudo quaedam videtur mala et inappetibilis, cum opponatur divino bono et appetibili. HVTTER loc comm p.244 Si Deus eiusmodi legem dedisset, cuius obiectum Homini iam ante prorsus fuisset exosum et inappetibile - ut cum Scholasticis loquamur -, certè non iam Obedientia ipsius fuisset spontanea, imò - propriè loquendo - planè nulla fuisset obedientia. EPISCOPIVS op p.318 (1625) nisi supponatur virtutem rem ex se malam esse, et sic, ut ita dicam inappetibilem. MACEDO coll II p.213 Impossibile appeti non potest: cum bonum non sit, nec amabile. Talis est naturae divinae aequalitas respectu Creaturae: igitur hoc impossibile est inappetibile.
Lexicographica: TLL* (1x; CASSIOD.)
|