canoa, -ae, f.
Einbaum, Kanu: SEPVLVEDA orb nov 1,7,1 Qui venandi homines gratia mitiorum gentium insulis aut etiam continenti adnavigare monoxylis naviculis consueverunt, quod unum navigii genus notum est in illis regionibus: canoae patrio vocabulo nominantur. ANON vita Cortez Navigabant parvis navigiis uniligneis: canoas Indi, Latini lintrum dicunt. SOCIETAS IESV ep Novo-Franc 2 p.76 (1612) hae feminae canoas, hoc est cymbulas mirae celeritatis e cortice compingunt. BACON Atlantis p.36 China autem et Atlantis magna, quam vos Americam vocatis, quae nunc Yncas tantum et Canoas habent, ... abundabant illis diebus navium grandiorum. GOTTFRIED Avity arch p.313 sex milia Canoarum, quae sunt velut scaphae aut lembi piscatorii.
Lexicographica: TLL 0
|