consubstantiator, -oris, m.
der an Konsubstantiation glaubt: BEZA tract theol II p.283 (1567) Nam si vera esset eorum sententia qui ipsam carnis substantiam cum substantia nostra realiter ... connectunt, ... efficietur realiter quoque cum signis quaecunque tandem illa sint, copulari ipsam carnem et sanguinis substantiam - sive panis et vinum, ut volunt Consubstantiatores, sive certa duntaxat accidentia remaneant, ut Transsubstantiatores somniant. SADEELIS op p.251 (1589) In hac autem Sacramentali Manducatione explicanda, nobis negotium erit: primùm cum Pontificiis Transsubstantiationem invehentibus, deinde cum aliis nonnullis quibus videtur, fieri non posse, ut verè simus corporis Christi participes, nisi ipsum Christi corpus verè ac Realiter sit praesens in terris, Cum Pane, In pane, et Sub pane. Illos Transsubstantiatores, hos verò Consubstantiatores vulgò appellari audimus. PAREVS-Dav colleg p.372
![]() Lexicographica: TLL 0
|