sortisatio
sortisatio, -onis, f. – improvisierter mehrstimmiger Gesang: FABER-H Licht. mus poet p.207 Sortisatio est subita ac improvisa cantus plani per diversas melodias ordinatio. == fing mus p.207 Sortisatio est subita et ex tempore nata cantus per diversas melodias ordinatio. Eius modi concentu apud nos delectantur fossores et artifices mechanici. In templis autem rarissime ea utimur, cuius pauca quaedam vestigia remanserunt. DRESSLER mus p.217 Poetica musica duplex est, videlicet sortisatio et compositio. Sortisatio - ut ipsa appellatio indicat - est subita et impulsa supra cantum aliquem per diversas voces extemporalis pronuntiatio. NVCIVS mus poet p.208 Est autem sortisatio idem quod usualis musica, cum sine arte fortuita sit et improvisa consonantiarum coaptatio, quā canendi forma fossores metallici, equites, sartores, sutores et reliquum mechanicorum vulgus in publicis tabernis utitur. KIRCHER mus p.241 alius enim extemporalis est seu naturalis usualisue, quem multi sortisationem barbare uocant.
Lexicographica: GEORGES 0

Lit.: Wilibald Gurlitt, "Der Begriff der sortisatio in der deutschen Kompositionslehre des 16. Jahrhunderts," Tijdschrift der Vereeniging voor Noord-Nederlands Muziekgeschiedenis 16 (1942), 194-211.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, sortisatio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 15.02.07

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.