transpicuitas, -atis,
f.
Durchsichtigkeit: PATRIZI-F
pancosmia fol.121
r Sicut enim per aetheris

diaphanitatem astra noctu cernimus et interdiu Solem et lunam, sic per eandem transpicuitatem, quae in aere est, et haec eadem perspicimus et alia, quae intra Lunam sunt, ignes, cometas, colores, nubes, et similia. CAMPANELLA
apol p.44 Ego tamen in Timaeo video sententiam et rationem Platonis, quod sit ex quatuor elementis - licet et Ficinus flores elementorum ibi interpretetur, videlicet aquae transpicuitatem, terrae soliditatem, aeris mobilitatem, sed ignis tantum veritatem in calore et luce.