parlamentarius (-lem-), -a, -um
des Parlaments: RAINOLDS-W calv p.998 qui Magnus Turca ... edicit suis subditis Christianis, ut relicta veteri religione Anglicanam profiteantur, non quidem Puritanam, hoc est Calvinianam, quae regibus hanc facultatem negat, sed Parlamentariam et Superintendentium, qui multiplici scripturarum et Doctorum apparatu hoc ius naturali et necessaria connexione cum Imperiali suo sceptro copulatum esse defendunt. CAMDEN Brit p.753 quae loca suos habent barones parlamentarios antiqua nobilitate claros. BESOLD opus III p.23 Parlamentaria vero Comitia Anglicana, in quibus omnem augustae absolutaeque potestatis vim positam esse quibusdam videri posset; nihil aliud sunt amplum quam Regis Consilium. GOTTFRIED Avity arch p.360 Nobilitatis ordinem sequuntur Cives sive Burgesii; hi in sua quilibet urbe publicis funguntur muneribus, a quibus denominantur, et in Parlamentariis Angliae Comitiis locum habent. APPELBOOM-H Grotius-H ep 6843 (1644) Parlementariis legatis nunc satisfecit rex et pro iniuriis illatis post annos duos magnam pecuniae summam se numeraturum promisit.
![]() Lexicographica: TLL 0
|