ultramundanus
ultramundanus, -a, -um – überweltlich, jenseitig, metaphysisch: – 1) allgemein: PICO-G thes al 24,55 Sicut intellectus perfectus ab intelligibilibus querendum est, ita ... operatio absoluta et sequestrata a materia, ab ultramundanis vita alata, a mundanis expressio diuinorum. BEROALDO mai. or p.387 G. Merito itaque deus omnipotentissimus ille et ultramundanus, dum christianorum rebus consulit labanti religioni opitulatur. DORPIVS or 1,2,15,8 quin et ultramundani illi primates ... sic exclamant: ... (Cant. 3,6). LVTHER op 4 p.617 Deus ultramundanus unigenito filio suo nuptias facturus ecclesiam ei in uxorem collocando. ERASMVS eccles p.22 Quur enim indocti debeant appellari, qui, ut nihil aliud, è symbolo apostolorum didicerunt illam ultramundanam philosophiam, quam non Pythagoras aut Plato, sed ipse dei filius tradidit hominibus. – 2) im Titel von Aristoteles' Metaphysik: RHEGIVS epit epist p.126 Stragiritha in primo Ultramundanae philosophiae libro. ERASMVS ep 1115 (1520) Id cum Plato multis locis inculcat, tum Aristoteles in libris rerum vltramundanarum testatur.
Lexicographica: GEORGES

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, ultramundanus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 03.02.06 01.02.12

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.