can(n)ibales, -um, m. pl.
Kannibalen: PETRVS MARTYR orb 1,1,29 Esse non longe ab illis insulis quorundam ferorum hominum insulas, qui carnibus humanis vescantur, fama didicere; id esse causae, quod ita trepidi adventantes nostros confugerent, postea rettulerunt, Canibales arbitrati - sic truculentos illos sive Caribes vocant. TRANSSYLVANVS-Ma molucc sig.B3v Vbi ... nauium praefectus ... ab Antropophagis, quos Indi Cannibales uocant, ... commestus fuerat. FRACASTORO syph 3,135 execrataque tellus | Cannibalum. CALVETVS Ind 1,10,1 Is diuersa usus nauigatione ... Anthropophagorum, quos Canibales uocant, litora percurrit. CASE spec 7,1 Feritas, quae congingit 4 modis, vel: Ex consuetudine inter barbaros et efferatos, puta Cannibales aut Garamantas. == sphaera 5,11,3 scena leones et cannibales ostendit. BARLAEVS poem I p.339 Patagones, et Canibales, pastumque cruore | Humano deforme genus.
![]() ![]() Lexicographica: TLL 0
Etymologie: von span. Caniba, Bezeichnung für Puerto Rico bei Chr. Columbus (OED)
|