elatro
elatro, -are – herausbellen, herausbrüllen: QVATRARIO odule 8,14 (c. 1370) Cerberum pascat rabide pastibus elatrantem. REGIOMONTANVS def Theonis fol.182v (1471) Expositoris autem ridenda ... lineatio sicuti ex mente Ptolemei nunquam fuit, ita neque ad verum planete locum inquirendum aliquatenus conducit; quinimo ut terminus eiuscemodi inutilis linee in zodiaco reperiatur quem expositor pro medio planete loco elatrare solet. ERASMVS antibarb p.75 cur existimaret horum commissa seditiosis clamoribus apud populum elatranda? HVTTEN carm p.293 (1519) Scyllaeique canes atque elatrantia saxis | Monstra. CAPITO ep 7a=31a (1519) sine observatione allegoriae elatramus multa millia psalmorum. MORVS ep 86 p.228 (1520) Latratus audio plusquam caninos, sed elatratos inaniter. WITZEL ep sig.Aa4v (1532) Hic elatras, quī ego tibi fidem sentire uidear, Nempe qua credamus Iesum esse Messyam. CELLARIVS-D Bullinger ep 704 (1535) in sylvam ligna ferre (ut proverbiis dicitur) mihi sane videor te admonendo, id eos ut horteris, quod perpetuo ad raucedinem usque elatras. WOLF-Hier ep 380 (1570) cum non ignorem, ea quae plerique uiri docti pro nihilo ducunt, à quodam ... professore, ... cum ... ostentatione exquisitae ... doctrinae pro suggesto fuisse decantata, uel deplorata potius ac elatrata. ASLACVS phys p.265 (1613) contra ... fanaticos disputatores, qui feminam non esse hominem rabido quodam ore elatrare non sunt veriti. PETAVIVS hier p.59 (1643) in Dissertatione postrema contra nos acriter elatravit, ... commune Presbyteri et Episcopi vocabulum omnibus fuisse Apostolorum tempore. BALDE poem III p.113 (1651) tumidas buccis elatrat Athenas. BORRICHIVS delitiae Dan II p.423 (1654) Melampus medicus | Advenit ad lectum recitator, et omnia verbis | Oblinit Hippocratis ... | ... tumidasque elatrat Athenas.
Lexicographica: TLL* (HOR., TERT.); ma.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, elatro, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 19.07.05 09.02.08 20.09.23

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.