secretariatus
secretariatus, -us, m. – Sekretärsstellung: POGGIO ep I 19 quod cardinalis Pisanus scribit de secretariatu, placet mihi propter honorem; ceterum illud officium non libertatis initium est, sed officina servitutis (vgl. ep I 21 Ego effectus sum secretarius pontificis et quidem nullis precibus vel admodum paucis). == ep III 7,20 te prestitisse summam diligentiam in expedienda bulla mei secretariatus ac difficile futurum fuisse, ut ea obtineretur, nisi intercessisset auctoritas tua, propter multiplices occupationes, in quibus dominus noster versatur, et raram audientiam secretariorum. PICCOLOMINI comm 1,14,1 is litteras Eugenii ad Aeneam detulit quae secretariatus apostolici sibi officium demandabant. == vir ill p. 73 apud Atrebatum pax facta est per Nicolaum cardinalem Sancte Crucis, cum quo tunc ego fui secretariatus gerens officium. VALLA-L ep 17 (1441) secretariatum pape ne delatum quidem mihi acciperem, ministerium litteris inimicum et otio. VELTRELLINI or ad Carolum VIII p.38 (1494) Item eadem urbs restituatur in muneribus suis, videlicet Secretariatus, Conservatoratus ... , que de quadrimestri in quadrimestre inter cives ad ea idoneos per comitia distribuantur. ADAM vitae III p.356 donec extremo vitae anno, cum sustinendis imposterum tantis laboribus per valetudinem non videretur, secretariatus munere apud ducem Lignicensem benigne levatus est, solum consiliarii officio retento.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE GRUPPE: publ. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, secretariatus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 04.04.05 03.07.20

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.