Vtopia, -ae,
f.
Utopia (
Insel):
1) Werktitel:
a) Schrift des Thomas Morus: TIT Libellus vere aureus nec minus salutaris quam festivus de optimo reipublicae statu, deque nova Insula Utopia (
Thomas More, Louvain: T. Martin [1516]). MORVS
Erasmus ep 502 (1516) Vtopiam nostram ... indies nun expecto. RHENANVS
ep 69
Basileae imprimuntur nunc Thomae Mori Britanni de optimo reipublicae statu libellus - elegantissimum titulum Utopiam fecit -, item Mori epigrammata. ERASMVS
ep 1211 Utopiam hoc consilio edidit, ut indicaret quibus rebus fiat ut minus commode habeant respublicae. GIRALDI-LG
dial II 4 Celebratur et legitur eius soluta oratione Utopia liber de felici ac beato Rei Publicae statu.
al.
b) Schrift des Jakob Bidermann: TIT
vd17 23:626098X Utopia Didaci Bemardini, Seu Jacobi Bidermani E Societate Jesu Sales Musici, Quibus Ludicra Mixtim et seria litterate ac festive denarrantur (
Jakob Bidermann, Dilingae 1640). MASEN
pal lig I p.32 Unde in sua Homerus Odyssea, Virgilius in Aeneide rerum copia varietateque inprimis delectant. Idemque in soluta poesi studiose sectati sunt, olim Heliodorus in Aethiopicis, Apulejus in Asino, et recentius Barclajus in Argenide, Bidermannus in Utopia. PEXENFELDER
appar p.596 Octavum genus historicum, ex fabulis contextum, ... quo in genere excellunt Aethiopia Heliodori, Argenis Barclaii, Utopia Bidermanni.

2) allgemein: MORVS
utop I p.108 quod olim annis ab hinc ducentis supra mille, navis quaedam apud insulam Utopiam naufragio periit. HESSVS
op farr I fol.221
r Vidimus Utopiae latissima regna superbae, | Tecta lucernarum sunt peragrata mihi. TIT
vd16 B 8753 Ad Viros Aliquot Eruditos Ac Doctos, Qui Wormaciensi et Ratisbonensi colloquijs interfuerunt, Epigrammata quaedam in Utopia nata (
Kaspar Brusch, Nürnberg 1541). BVSBECQ
ep Turc 1 (
1554) p.71 qui quidem fluuius, qui in parte terrarum sit, non dicunt, nisi si fortassis in Vtopia collocari debet. ANON
Arbatel 46 O si hoc praeceptum homines perpenderent, & non Midae & similium historias pro fabulis haberent, diligentiores essent in moderandis suis affectibus & cogitationibus, neque ita perpetuò à Spiritibus aureorum montium Vtopiae vexarentur. CASE
sphaera 7,1,7 Fabulosum est civitates in aere cum Luciano, et ideas in animo cum Platone, utopias cum Moro, aliaque istiusmodi commenta fingere. SIBER-A
poem sacr p.557 Utopiae rex

Utis: carmina nostra | Utis amat, soli donat et Utis opes. BODIN
rep p.525C (=
3810) Haec .... causa vetere legumlatores impulit ad eam quam dixi facultatum aut certe agrorum aequabilem diuisionem; Lycurgum inquam, Platonem, ac nostra aetate Thomam Maurum, in ea ciuitate, quae, quod nusquam esset Vtopia est appellata. ARNISAEVS
subiect p.154 Nec enim Corinthius exclusus a Paulo, in Utopiam, aut in Insulam aliquo ablegabatur. ANON
Vulpin 2 Si daretur vacuum, in quo mundi parte reperiretur, Et cuius sub imperio? :: Respondeo, si daretur, In Utopia repertum iri, cui imperaret ens rationis. ADAM
vitae III p.420 Quemque trahunt proprii figmenta cerebri, et ingenium, quod omnibus se accommodare novit ingeniis, in Utopia fortassis quaerendum. BIDERMANN
theat I p.15 Cives sumus Utopiae: | Ego Gurges; hic Asotus. BARLAEVS
Huygens-Con carm praef Utopia pro regno ipsis
poetis est, subditi Lestrygones, Phaeaces. BALDE
poem IV p.29 quis me volucri super aera curru | Raptum famosa sistat in Vtopia? ==
Vrania p.259 Cur non accurrant ? sunt omnibus omnia praesto : | Vina dapes, epulae, cum citharisque lyrae. | Me penes Utopia est, decantatissima vulgo | Insula, fortuna prodigiosa sua. SPINOZA
tract pol 14,1 unde factum est, ut plerumque pro Ethica Satyram scripserint, et ut nunquam Politicam conceperint, quae possit ad usum revocari, sed quae pro Chimaera haberetur, vel quae in Utopia vel in illo Poëtarum aureo saeculo - ubi scilicet minime necesse erat - institui potuisset. HOFMANN
lex I p.789 (Cempsi) Nusquam ... apud alium quemquam auctorem huius populi mentio exstat, ideo ipsos non sub Pede Pyrenaei, sed in Utopia quaerendos putat Montanus.