aduerbiasco
aduerbiasco, -ere – Adverb werden o. sein: VALLA-L in Facium p.154 nam neutra comparativorum adverbiascunt. == eleg 3,15 Quidam volunt illud 'domi' adverbiascere, sed quomodo coniungeretur cum adiectivis? PEROTTI ccopiae 2,51 Quidam dicunt 'domi' aduerbiascere, ... sed nomen potius esse pronomina indicant quae cum hac uoce iunguntur. FERRER pron 5,68,1,2 Quidam illud 'domi' aduerbiascere arbitrantur, sed quomodo cum adiectiuis iungeretur? MELANCHTHON op 20 p.141 Una ex praepositionibus omnibus περὶ tralato tono adverbiascit. RAMVS rel christ p.94 Interdum 'Amen' adverbiascit, pro veré. FLACIVS clav II p.303 Verùm de hac quoque coniunctione adverbiascente (sc. ἵνα) dictum est in voce 'Charitas'. GERHARD-J loc theol VIII p.984 quia nomina apud Hebraeos saepè adverbiascunt. COMENIVS op did III p.436 Ita Praepositio 'cum' adverbiascit.

LEMMALISTE GRUPPE: gramm. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, aduerbiasco, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 11.01.05 24.06.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.