disputatiuncula, -ae, f.
disputatio parua, Überlegung: PETRARCA fam 6,5,1 Sed transeo, ne si heream acturus aliud de hac re, superuacuis disputatiunculis implicer abstraherque. POGGIO ep I 7 (1420) Homines ventri deditos et peni satis reperire possumus; amatores verum litterarum perpaucos et eos barbaros ac disputatiunculis et sofismatibus eruditos potius quam doctrina. DECEMBRIO-A pol 5,59,2 qui logicales inter oratorias artes disputatiunculas interque litterariam politiam afferre ausus esset. SCALA dial p.158 (1483) disputatiunculam quae mihi cum Bernardo Machiavello de legibus fuit et iudiciis. VIVES disc I 5,2 p.191 non aliter quam si ... monstrare quis vellet ... disputatiunculas Iliados, quae nuce capiebantur. SCHICKARD ep 32 (1622) hasque viles Disputatiunculas meas, quibus nunc meliores non habeo, candidè cense.
lex.: PEROTTI ccopiae 1,333 disputatio, cuius diminutiuum est disputatiuncula. Lexicographica: TLL
|