alc(h)oranus (alko-), -i,
m.
Koran: BENVENVTO
comm Dante inf 28,22-24
![](../gif/pfeil.gif)
Macomethus siquidem patre orbatus remansit pupillus et pauper sub tutela et custodia patrui sui, quemadmodum ipse testatur in Alcorano suo deum dixisse sibi. PICCOLOMINI
carm 3,2,202 (102)
![](../gif/pfeil.gif)
Maomethes ... deceptas carmine gentes, | Alcorane, tuo campos descendere in equos | coget. LVTHER
op 30,2 p.208 His et similibus articulis est munienda conscientia contra caeremonias
![](../gif/pfeil.gif)
Mahomethi. His machinis Alkoranus eius confutandus est. VIVES
disc I 5,3 p.175 omnia illa Arabica videntur mihi resipere deliramenta Alcorani et blasphemas Mahumetis insanias. GEORGIJEVIC
mor Turc 1 p.21 satis erit si Alcoranum et Mussaphum nouerint legere. INDEX
1559 sig.A5
v Alchoranus Mahometis, Basileae impressus. CAMDEN
Garnet p.271 Mahometes in Alchorano agnoscit thronum Christi patientia ... exaltatum fuisse. PEXENFELDER
appar p.899 (
![](../gif/pfeil.gif)
azoara). HOFMANN
lex I p.137 Alcoranus Arabicus, quo usus est Solimannus Imperator, Turcarum.
![](../gif/tab.gif)
lex.: MARRACCI
prodrom I 1 p.33 Alcoranus ... est vox deducta à verbo ... quod easdem fere significationes habet ac verbum latinum 'legere' ... Itaque Alcoranus idem erit ac 'lectio', seu 'liber lectionis' ... vel 'collectio', eo quod in eo collecta sint, quae sparsim Mahumeto ... revelata esse finguntur.