duplicatiue, adv.
zweifach: BRVNO sigill p.206 (1583) Denotantur ibi duodecim combinationes, primo duplicative per duodecim tractus linearum ab uno circulo in alterum. SVAREZ metaph 20 p.32 (1597) ita etiam huiusmodi potentiam non attingere ens in quantum ens duplicative, sed specificative, et ideo non recte colligi talem potentiam debere esse universalissimam et comprehendere ens omne creabile. QVENSTEDT theol II p.163 (1685) Disting. inter Orationem pro his peccatoribus duplicativè et specificativè factam. Duplicativè pro peccatoribus in Spiritum Sanctum non est orandum, h. m. Deus da veniam huic peccatori à peccato suo nunquam resipiscenti. Hae enim preces essent impiae; Specificativè verò orari potest et debet pro peccatoribus in Spiritum Sanctum.
Lexicographica: TLL 0
|