combibium
combibium, -i, n. – Besäufnis, Saufgelage: GVARINO ep 492 Tu nostrae disceptationis iudex eris optimus: nam si veneris, sententiam meam confirmabis teque longe magis mihi quam consanguineae cognitum ostendes, quae fortasse arbitratur convivia tanquam combibia facta esse. DECEMBRIO-PC ep p.281 R. (1432) Ciceronem postmodum dormire non sinit, sed ad Graeca usque uocabula prouectus, plurima delet et 95 corrigit, compotationes haud commode ab illo dici, combibia melius explicari, ut bibendi artificem non indocte natum scias, statimque Graece uerbum subdit. ARETIVS probl 171 Συνδειπνα vocarunt, ut Cic. inquit, concoenationes: ita quidem Latini elegantiùs à vitae coniunctione, Convivia, quàm Graeci συμπόσια vel σύνδειπνα à compotando vel concoenando appellarunt. Non tamen desunt qui Convivia dicant quasi combibia dicta fuisse antiquitus.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, combibium, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 12.08.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.