illicibilis
illicibilis, -e – anziehend: GARZONI ep 115 Anni complures exacti sunt cum illicibilibus voluptatibus reiectis te sanctae religioni tradidisti. BEROALDO mai. ann post Suet sig.q5r cum sententia poetae lasciuientis sit referenda ad delicias puerorum multiformes nequitiasque dissimiles: et fastus amabiles: et morositatem illicibilem. VARANIVS Ioann fol.198v Nam si veterum fabulamenta meras et inanes nugas referentia non paucos illicibili quadam voluptate detinent. AVENTINVS ann p.143 Germani tum laeta bello gens, alioqui, et praedae auiditate facile illicibiles ob diminuta stipendia pacem ... rumpebant. CAPITO Zwingli ep 351 (1524) Non minus septem libellos vir iste edidit, omnes eiusdem argumenti, ut videatur orbi conari velut vi irrepere, ut, sicut unus titulus non sit satis illicibilis, alio ad emendum permoveatur. BVCER in evang p.197 nunquam non mire illicibili specie irrepunt, prae se ferentes, docturos se, quae in primis sint salutaria.
Lexicographica: TLL (1x, LACT.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, illicibilis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 13.02.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.