diluciditas, -atis, f.
1) übertr., klarer Aufbau, Deutlichkeit: CONVERSINI dial p.116 Sententiarum pondus et maiestas abest, diluciditas ordinem, conpositionem nervi deficiunt, caret gravitate et dignitate materia. NOGAROLA-I ep 16 I p.108 (1458) Est enim ín eis ingenii tui fructus et studiorum, amor litterarum, verborum dulcedo, sermonis diluciditas, et quod vehementer probatur, rerum varietas, antiquitatis notitia, exemplorum copia. GVARINI-B ep p.244 sedulo operam dedi ut ea diligenti labore conquisita pluribus verbis explicarem ut, si quid esset in interpretatione debilitate ingenii et doctrinae meae obscuratum, argumenti diluciditate suppleretur. FONTIVS poet p.111 Sed neque propositio operis debet esse prolixior, magnam enim ea brevitatem magnamque diluciditatem requirit, ut tenacius inhaereat audientibus. LEFEVRE praef 13 p.40 (1496) tanta brevitate diluciditateque docent ut nullus etiam id facile crediderit qui sub altero non fecerit periculum. HAFENREFFER loc theol p.123 Nam ad explicandum difficultates, quae nobis ... respectu futurorum exoriri possunt, non parùm utilitatis et diluciditatis habuerit: si omnia, quae Nobis Futura sunt, Fictione quadam Praesentia statuamus. 2) eigentl., Reinheit, Klarheit: PLATINA hon vol 4,13 In prima mensa comesi asparagi inflationes stomachi discutiunt, oculis diluciditatem afferunt. == Plutarch ira p.119 qui pretiosos lapides empturi sunt, non continuo magnitudinem rei, sed vim, et diluciditatem inspiciunt.
lex.: PEROTTI ccopiae 24,18 Et diluceo, clareo, a quo dilucidus, clarus, dilucide, clare, diluciditas, claritas. Lexicographica: (zu 1) TLL (1x, BOETH.)
|