exclamatiuus
exclamatiuus, -a, -um – einen Ausruf ausdrückend: SALVTATI punct Ego vero videns, quod exclamativa vel admirativa clausula, aliter quam continuus, vel interrogativus sermo soleat enuntiari, consui tales clausulas in fine notare per punctum planum, et comam eidem puncto lateraliter suppositam. Sunt autem horum punctorum forme tales. Suspensivus / coma! colum. periodus :, gemipunctus.. semipunctus - interrogativus? exclamativus, sive admirativus! LVDER intimat 9 (1462) Cum omnis scriptura lucidissimis eciam sentenciis conscripta, nisi virgulis et punctis ut puta coma colo periodo interrogatiuo semipuncto admiratiuo exclamatiuo asterisco * obelo interstincta et annotata fuit, obscura sit. FLACIVS clav II p.150 Sic et voculae conditionales, rationales, interrogativae ac exclamativae semel positae, vim suam in sequentia commata aut cola extendunt. COMENIVS op did II p.451 Tum et Sententiae, annon proferuntur accentu alio Interrogativae, alio Responsivae, alio Exclamativae?

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, exclamatiuus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 06.03.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.