assimilatrix, -icis
assimilierendt: SVAREZ gen corr 3 Necessaria enim sunt ista quattuor quae in omni parte viventis reperiuntur, ... nempe, virtus attrahens, retinens, alterans et expellens. Quibus addenda est virtus assimilatrix, quae nutritionem habet - vel dicam perficit. LESSIVS prov p.72 In ossibus, musculis, visceribus, nervis, venis, arteriis, membranis, cartilaginibus est vis assimilatrix, per quam hae partes singulae alimentum ad se transmissum in suam naturam et speciem convertunt. SENDIVOGIVS ep 45 Prima Sectione agitur de dubiis, quae referuntur ad materiam primam, id est activam seu assimilatricem.
Lexicographica: TLL 0
|