despoticus, -a, -um
despotisch: SALVTATI tyr p.12 Est enim principatus regius, est politicus, est et despoticus. == tyr p.13 illa ratione dominii, qua quis presidet servis atque iumentis, in quo possessionis conservatio queritur et utilitas possidentis, quod regnandi genus proprie despoticum a Grecis appellatur. LVTHER colloq 4342 p.238 (1539) Praeterea caesar habet magistratum politicum, non despoticum, ut Aristoteles distinguit. MELANCHTHON op 11 p.953 (1550) tamen sciamus Deum singulari consilio et beneficio in homine conservasse hanc partem libertatis, ut despotico imperio regi externae actiones possint. HEMMINGSEN ench p.551 (1557) Episcopos ius habere in caeteros ministros Ecclesiae, non despoticum sed patrium. LAINIVS Trid I p.74 Rursus etiam christianus quamvis clericus immo pontifex, non habet ecclesiasticam jurisdictionem super infideles, sed civilem vel dominium despoticum. BELLARMINO apol p.27 (1609) ut per auctoritatem pontificis Romani, non despoticum imperium, sed paternam, sive pastoralem potestatem intelligamus.
![]() Lexicographica: TLL 0, LSJ;
LATHAM
|