resistiuus
resistiuus, -a, -um – Widerstand leistend: ACHILLINI prop fol.193r est modus proportionalis communi dicenti virtutem activam qualitatis esse fortiorem quam resistitiva eius, licet enim formae sit agere: materiae vero pati: materia tamen non resistit nisi ratione contrarii in se. SVAREZ metaph 9,39 Sed haec intelligentur melius, explicatis rationibus potentiae activae et resistitivae, et proportionibus earum, quod infra praestabimus. GALILEI op I p.176 Et de activitate caloris et humiditatis supra resistentiam frigoris et siccitatis, id notissimum est; cum illae sint activiores his, et, consequenter, ex notando tertio, hae minus resistitivae. CALOV phil p.450 Ad nominis evolutionem pertinet quoque distinctio non omninò absimilis: in potentiam Subiectivam, Obiectivam et resistitivam. ... Resistitiva sumitur vel formaliter pro immediatā repugnantiā, quatenùs impeditur subiectum, ne alia forma vel actio in istud introducatur, ut "in bruto est resistentia ad virtutes", vel radicaliter pro diminutione alterius virtutis, idque magis propriè, ut "calor ignis resistit aquae frigidae".
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, resistiuus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 12.11.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.