penalitas
penalitas, -atis, f. – Strafe: ALIGHIERI-P comm III Dante par 7,19-123 frigus ergo, calorem, famem, sitim et alias humanas penalitates pati potuit, et sic habuit corpus passibile Christus. BENVENVTO comm Dante par 7,34-39 Christus ergo assumpsit penalitates corporales, sicut famem, sitim, laborem, dolorem. SANCTIVS DE AREVALO spec p.690 Multis enim uariisque argumentis facile agnoscemus quia plurimum expedientia, utilia quippe et necessaria nobis sunt laborum, calamitatum et penalitatum omnium flagella et queque huius mundi supplicia. LVTHER conf Latom p.119 Proba igitur mihi, quod 'carnalis' in scriptura significet penalitatibus et infirmitatibus subiectum. PEPIN in Gen fol.lxxxiiv Rationabiliter ergo prima mulier Eva dicta est: quia revera multis penalitatibus tam in propria persona quam in posteritate sua subiecta fuit.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, penalitas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 11.10.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.