pertransitio
pertransitio, -onis, f. – das Durchgehen: ACHILLINI prop fol.189r immo neque tantum tempus requirit potentia pro pertranseunda tertia parte proportionali sicut requirit pro pertranseunda prima parte, quia si tertia pars, sicut est in quadruplo minor prima parte, ita resisteret in quadruplo plusquam prima: tantum tempus requireret pro sui pertransitione quam prima. PATRIZI-F panaugia fol.4v Nam si quis duo, vel vitra, vel crystalla, unum alteri superponat, opaciora efficientur ambo. Luminis enim penetrationi, ac pertransitioni praecludunt viam, magis quam prius, quando una tantum erant. BRVNO summa p.94 Sit Motus Decimus Quintus, Motus Pertransitionis, sive Motus secundum Meatus, per quem virtutes corporum magis aut minus impediuntur aut provehuntur a mediis ipsorum.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, pertransitio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 15.09.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.