cortegiana (-tesa-, curtisa-), -ae, f.
Courtisane, Callgirl: BVRCHARD diar ed. Th. II p.443 (1498) Superioribus diebus, incarerata fuit quedam cortegiana, hoc est meretrix honesta, Cursetta nuncupata, que familiarem Maurum habuit in vestibus et habitu muliebri incedentem. == diar III p.167 (1501) In sero fecerunt cenam cum duce Valentinense in camera sua, in palatio apostolico, quinquaginta meretrices honeste cortegiane nuncupate, que post cenam coreaverunt cum servitoribus et aliis ibidem existentibus, primo in vestibus suis, denique nude. BVLLARIVM Rom I p.488 (1525) Quodque tam Cortesanae nuncupatae, quam quae palam in prostibulis quaestum faciunt ..., quae quartam vel quintam partem bonorum suorum eidem Monasterio reliquerint ..., testamentum condere ... libere et licite valeant. ESPENCAEVS contin 3,4 Quodque in Solone Plutarchus scribit, Athenienses mitibus nominibus urbane imminuendo rerum atrocitatem mitigāsse, meretrices hetaeras, socias, amicas nuncupāsse. Ita Romanenses sua Nundinalia pudoris propudia, Curtisanas vocant. ō Italicum acumen! (zitiert nach HOFMANN lex I p.1052). SALMERO comm IV p.287 Plutarchus in Solone reprehendit Athenienses, quòd urbane mitioribus vocibus, ad imminuendam, et mitigandam scelerum atrocitatem, scorta publica ἑταῖρας, hoc est, amicas sive socias nuncupaverint; quemadmodum nunc quidam simili ratione, Cortesanas vocant. BESOLD opus I p.85 Politica graece Meretrix dicitur ... ad Italorum Imitationem, qui eam vocant Cortesana [!].
Lexicographica: TLL 0
|