daghes, n.
Punkt, der im Hebräischen eine Intensivierung angibt: BEZA pronunt p.31 Sic etiam vel g expuncto scribendum est conoistre, et conoissance vel in n mutato, connoistre et connoissance, pro quibus vitiosè scribi solet cognoistre et cognoissance: Cuiusmodi n Hebraei non scriberent geminum, sed per daghes forte quod vocant, aptissimo compendio notarent. CAPPEL-L in vet test p.705 Item, quo ad Daghes lene initio dictionis impressum litteris בנד בפת dicit quosdam esse in hac sententia, ut illis imprimatur quum praecedit Iod mappicatum, alios verò in contraria esse sententia, nempe non esse tum illis imprimendum Daghes lene. == in vet test p.960 ne lector putaret per incogitantiam à Scriba seu Librario omissum esse in literis Begad Cephath punctum Daghes.
Lexicographica: TLL 0
|