confusaneus
confusaneus, -a, -um – vermischt: POLIZIANO misc praef 12 inordinatam istam et confusaneam quasi siluam, aut farraginem, perhiberi, quia non tractim et continenter, sed saltuatim scribimus et uellicatim. BARBARO-H min. coroll 309 Dicitur autem panis anerectos ab Hippocrate, item syncomistos, quasi confusaneus, quoniam castratus non sit, sed omnia simul tulerit, furfures, utriculos et similam. ERASMVS ep 117 (1499) illud quod Marii Philelphi nomine circumfertur opus, confusaneum mihi plane perturbatumque videtur. CANVSSIO rest 2,14 Confusaneae ... disciplinae argutulos causidicos. VIVES ep 1 T. (1514) quae confusaneo miscellaneoque quodam modo discuntur, nunquam nec retinentur nec proficiunt. MELANCHTHON ep 103 p.300 (1521) quia ad confusaneam inimicorum orationem respondemus, multa nos etiam confudimus. CALVIN ep 93 (1538) Quemadmodum enim fert confusanea haec administratio, vulgus hominum concionatores nos magis agnoscit quam pastores. BEZA tract theol III p.46 ut in ista confusanea quam vocas opinionum turba doceas veritatis spiritum non residere.
Lexicographica: TLL (2x, GELL., FRONTO)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, confusaneus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 28.02.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.