zifra, -ae,
f.
1) Ziffer, Zahlzeichen: SIMONETTA-F
reg 13 p.525 Possunt tamen predicte regule

decludi multipliciter, utputa scribendo per zifras partim litteram in vulgare et partim in latino. FREHER
Goldast ep p.159 (
1606) Numeros suadeo non Barbaricis Zifris 1.2.3.4. etc. sed Latinis Literis describi I. II. V. X. etc., est elegantius et minus ita peccatur. LAVTERBACH-WA
compend p.486 numerus ... per zifras rectè exprimitur.
2) geheime Zeichen, Code: PETRVS MARTYR
orb nov 8,10,9 Arcanae vero ac particulares litterae a solo computatore Albornozio regio a secretis veniunt sub ignotis caracteribus, quos 'zifras' nuncupat usus. CAMERARIVS-L
ep bell p.12 (
1619) Ex litteris ... libenter admodum intellexi Comitem Mansfeldium scriptorias Ziffras ante iam indicatas non habere, sed Balthasarum Neu eas habuisse, et adhuc habere, quare ijsdem in posterum secure vti possumus. NAVDAEVS
bibliogr p.99 qui modum ipsius tegendae obnubilandaeque Notarum involucris et arte Zifferarum docuerunt. BESOLD
thes p.1 A confectione instrumentorum Notae sive Zifrae - ab Hebraeo Sepher, id est, litera, ita dictae, ab Arabibus ad nos delatae - aliaque signa vel imagines, quibus aliquid significari vel denotari potest, excluduntur.